dixit autem Heliseus audite verbum Domini haec dicit Dominus
in tempore hoc cras modius similae uno statere erit et duo
modii hordei statere uno in porta Samariae
respondens unus de ducibus super cuius manum rex incumbebat
homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo
numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis
et inde non comedes
quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae qui
dixerunt ad invicem quid hic esse volumus donec moriamur
sive ingredi voluerimus civitatem fame moriemur sive
manserimus hic moriendum nobis est venite igitur et
transfugiamus ad castra Syriae si pepercerint nobis vivemus si
autem occidere voluerint nihilominus moriemur
surrexerunt igitur vesperi ut venirent ad castra Syriae
cumque venissent ad principium castrorum Syriae nullum ibidem
reppererunt
siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae
curruum et equorum et exercitus plurimi dixeruntque ad invicem
ecce mercede conduxit adversum nos rex Israhel reges Hettheorum
et Aegyptiorum et venerunt super nos
surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris et dereliquerunt
tentoria sua et equos et asinos in castris fugeruntque animas
tantum suas salvare cupientes
igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum
ingressi sunt unum tabernaculum et comederunt et biberunt
tuleruntque inde argentum et aurum et vestes et abierunt et
absconderunt et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum et
inde similiter auferentes absconderunt
dixeruntque ad invicem non recte facimus haec enim dies boni
nuntii est si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane
sceleris arguemur venite eamus et nuntiemus in aula regis
cumque venissent ad portam civitatis narraverunt eis
dicentes ivimus ad castra Syriae et nullum ibidem repperimus
hominum nisi equos et asinos alligatos et fixa tentoria
ierunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis
intrinsecus
qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid
fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco
egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes cum
egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes et tunc
civitatem ingredi poterimus
respondit autem unus servorum eius tollamus quinque equos
qui remanserunt in urbe quia ipsi tantum sunt in universa
multitudine Israhel alii enim consumpti sunt et mittentes
explorare poterimus
adduxerunt ergo duos equos misitque rex ad castra Syrorum
dicens ite videte
qui abierunt post eos usque ad Iordanem ecce autem omnis
via plena erat vestibus et vasis quae proiecerant Syri cum
turbarentur reversique nuntii indicaverunt regi
et egressus populus diripuit castra Syriae factusque est
modius similae statere uno et duo modii hordei statere uno
iuxta verbum Domini
porro rex ducem illum in cuius manu incubuerat constituit
ad portam quem conculcavit turba in introitu et mortuus est
iuxta quod locutus fuerat vir Dei quando descenderat rex ad eum
factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi
quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similae
statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae
quando responderat dux ille viro Dei et dixerat etiam si
Dominus fecerit cataractas in caelo numquid fieri poterit quod
loqueris et dixit ei videbis oculis tuis et inde non comedes
evenit ergo ei sicut praedictum erat et conculcavit eum
populus in porta et mortuus est